Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 39

Precedente Successiva

ad formandam ex ipso plantam, et agit calor, materiaque patitur.
Nec dedecet naturalem motum ab interna fieri forma, cum natura
intrinsecum sit illi principium motus: male arguit ergo ex eo,
quod aedificator est aliud ab aedificio et Doctor a discipulo, non posse
internum calorem fabrefacere corpus. Exempla eius sunt ab arte petita
et a violentia, causis activis extrinsecis, non autem a natura arte
intrinseca: Sed alibi hanc opinionem reprobavimus. Hic autem concludere
liceat, animam ex infecto menstruo qui abortus et sterilitatem
foeminis affert, et canibus rabiem, et germinibus tabem, non polse [posse]
oriri, nec corpus formari, praesertim ope motionis, quae actus est
languidus deficiensque, Nihilo proximus; calorem vero causam esse
principem, non organum, qui semen convertit in partes corporis
animatas exanguesque; ac deinde sanguinem purum non menstruum,
in rubras sanguineasque, ut in Physico epilogismo declaravimus, et
in disputationibus.
Caput VII.
Mortem, aliasque passiones animalis idem
declarare.

~ Ita frigus causam esse mortis animalis compertum est, ut
vitae calor. Omnes enim morientes frigescunt abscedente
anima. Non tamen propterea frigus carere sensu, sed animam
calore constitui, admonemur; et Arist. in libr. de Iuventut.vitam esse nativi caloris permanentiam, mortem vero deficientiam,
scripsit. Et quoniam a frigore animal infestatur, sensum
amittit, obstupescitque, et saepe calefactum reviviscit, hoc experimur
in apibus muscisque aqua necatis, quae ad solem positae, aut in tepente
cinere attenuato spiritu, qui aqueus factus erat, et moventur et volitant.
Quod grandioribus non accidit, eo quod plura magnaque habeant
organa, quae ab aqua replentur, et depravantur: Non ita illorum
angusta organa, quae parum aquae admittunt.
~ Praeterea in Islandia, aliisque Angliae Insulis multa animalia hyeme
gelantur, demortuaque videntur, nil moventur, nec manducant: Vere
autem reviviscunt ad functiones consuetas. Frigus enim non depravat
organa, nec frangit, sed gelat humores, spiritus vero non resolvit,
sicut ignis, sed inter humores cohibet. Ita vinum gelatum iis
in regionibus dum frangitur, reperitur in centro suo liquidam sui tenuiorem
portionem calidioremque habere; quam aquam vitae appellant,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche